monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 9
Haec replico non ut Evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Iuliani) sed ut reprehensores meos arguam imperitiae: et impetrem ab eis veniam, ut concedant mihi in simplici epistula, quod in Scripturis sanctis, velint, nolint, Apostolis concessuri sunt. Marcus discipulis Petri ita suum orditur Evangelium: 'Principium Evangelii Iesu Christi, sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas eius.' Hoc exemplum ex duobus Prophetis compositum est, de Malachia videlicet et Isaia. Nam primum quod dicitur: 'Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te' , in Malachiae fine scriptum est. Sequens autem quod infertur: 'Vox clamantis in deserto,' et caetera, in Isaia legimus. Et quomodo Marcus statim in principio voluminis sui posuit, 'sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum' , quod non scribitur in Isaia, ut diximus: sed in Malachia novissimo duodecim Prophetarum? Solvat hanc quaestiunculam imperita praesumptio: et ego erroris veniam deprecabor Idem Marcus inducit ad Pharisaeos Salvatorem loquentem: 'Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esurivit ipse et socii eius; quomodo ingressus domum Dei sub Abiathar Pontifice, et panes propositionis comedit, quibus non licebat vesci, nisi solis Sacerdotibus?' . Legamus Samuelem: sive (ut in communi titulo habetur) Regnorum libros, ibique reperiemus non Abiathar scriptum esse, sed Abimelech Pontificem, qui postea a Doeg cum caeteris Sacerdotibus, Saul iubente, percussus est. Pergamus ad Apostolum Paulum. Scribit ad Corinthios: 'Si enim cognovissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.' Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalyps. Eliae testimonium sumptum sit: cum in Isaia iuxta Hebraicum ita legatur: 'A saeculo non audierunt, nec auribus perceperunt. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te' . Hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: 'A saeculo non audivimus; neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua vera, et facies exspectantibus te misericordiam.' Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non verbum expressit e verbo, sed παραφρασικῶς, eumdem sensum aliis sermonibus indicavit. In Epistula ad Romanos idem Apostolus Paulus exemplum de Isaia sumens: 'Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali' , discordat a Translatione veteri; et tamen cum Hebraica veritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: 'Non ut lapidi offensionis occurreretis, neque ut petrae ruinae:' cum Apostolus quoque Petrus Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: 'Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali' . Ex quibus universis perspicuum est, Apostolos et Evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum, sensum quaesisse, non verba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret.